“Arma amens capio; nec sat rationis in armis,
sed glomerare manum bello et concurrere in arcem
cum sociis ardent animi; furor iraque mentem
praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.
ecce autem telis Panthus elapsus Achivom,
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
sacra manu victosque deos parvumque nepotem
ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.
“Quo res summa, loco, Panthu? quam prendimus arcem?”
vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit:
“Venit summa dies et ineluctabile tempus
Dardaniae: fuimus Troes, fuit Ilium et ingens
gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos
transtulit; incensa Danai dominantur in urbe.
arduus armatos mediis in moenibus adstans
fundit equus, victorque Sinon incendia miscet
insultans; portis alii bipatentibus adsunt,
milia quot magnis umquam venere Mycenis;
obsedere alii telis angusta viarum
oppositi; stat ferri acies mucrone corusco
stricta, parata neci; vix primi proelia temptant
portarum vigiles, et caeco Marte resistunt.”
talibus Othryadae dictis et numine divom
in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys,
quo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor.
addunt se socios Rhipeus et maximus armis
Epytus oblati per lunam Hypanisque Dymasque,
et lateri adglomerant nostro, iuvenisque Coroebus,
Mygdonides: illis ad Troiam forte diebus
venerat, insano Cassandrae incensus amore,
et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat,
infelix, qui non sponsae praecepta furentis
audierit.
quos ubi confertos audere in proelia vidi,
incipio super his: “Iuvenes, fortissima frustra
pectora, si vobis audentem extrema cupido
certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis:
excessere omnes, adytis arisque relictis,
di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi
incensae; moriamur et in media arma ruamus.
una salus victis, nullam sperare salutem.”
sic animis iuvenum furor additus: inde, lupi ceu
raptores atra in nebula, quos improba ventris
exegit caecos rabies, catulique relicti
faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis
vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenemus
urbis iter; nox atra cava circumvolat umbra.
quis cladem illius noctis, quis funera fando
explicet, aut possit lacrimis aequare labores?
urbs antiqua ruit, multos dominata per annos;
plurima perque vias sternuntur inertia passim
corpora, perque domos et religiosa deorum
limina. nec soli poenas dant sanguine Teucri;
quondam etiam victis redit in praecordia virtus
victoresque cadunt Danai: crudelis ubique
luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.”