Summi tunc munera pili
Laelius, emeritique gerens insignia doni,
servati civis referentem praemia quercum:
si licet, exclamat, Romani maxime rector
nominis et ius est, veras expromere voces;
quod tam lenta tuas tenuit patientia vires,
conquerimur. deeratne tibi fiducia nostri?
dum movet haec calidus spirantia corpora sanguis,
et dum pila valent fortes torquere lacerti,
degenerem patiere togam, regnumque senatus?
usque adeo miserum est, civili vincere bello?
duc age per Scythiae populos, per inhospita Syrtis
litora, per calidas Libyae sitientis arenas.
haec manus, ut victum post terga relinqueret orbem,
Oceani tumidas remo compescuit undas:
fregit et Arctoo spumantem vertice Rhenum.
iussa sequi tam posse mihi, quam velle necesse est.
nec civis meus est, in quem tua classica, Caesar,
audiero. per signa decem felicia castris,
perque tuos iuro quocumque ex hoste triumphos;
pectore si fratris gladium, iuguloque parentis
condere me iubeas, plenaeque in viscera partu
coniugis, invita peragam tamen omnia dextra;
si spoliare deos, ignemque immittere templis,
numina miscebit castrensis flamma Monetae;
castra super Tusci si ponere Tybridis undas,
Hesperios audax veniam metator in agros.
tu quoscumque voles in planum effundere muros,
his aries actus disperget saxa lacertis:
illa licet, penitus tolli quam iusseris urbem,
Roma sit. His cunctae simul adsensere cohortes,
elatasque alte, quaecumque ad bella vocaret,
promisere manus. It tantus ad aethera clamor,
quantus, piniferae Boreas cum Thracius Ossae
rupibus incubuit, curvato robore pressae
fit sonus, aut rursus redeuntis in aethera silvae.